„Címerhatározó/Madocsányi címer” változatai közötti eltérés

Tartalom törölve Tartalom hozzáadva
Szegedi László (vitalap | szerkesztései)
Nincs szerkesztési összefoglaló
Szegedi László (vitalap | szerkesztései)
50. sor:
Sigismundus Dei gratia Romanorum rex semper augustus ac Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. rex honorabili Nicoiao de Liptouia Vesprimiensis ac Vaciensis ecclesiarum canonico capellano nostro continuo commensali et fideli dilecto gratiam regiam et omne bonum. A claro lumine throni cesarei velud ( !) e sole (micantes radii) [19] nobilitates alie legittimo( !) iure procedunt et omnium nobilitatum insignia ab imperatoria maiestate dependent, ut non sit dare alicuius generositatis insigne, quod a gremio non prouenit cesaree claritatis. Sane attendentes multiplicia merita probitatis ac experte constaiitie fideique merita, quibus progenitores tui ac tu similiter apud nos atque Sacrum Romanum Imperium diligentibus studiis ac indefessis hactenus caruisti, cotidie clares et in antea eoquidem studiosus clarere potens, quo te singularibus bonorum gratiis senties decoratum,
animo deliberate, non per errorem aut inprovide sed sano principum, comitum, baronum et procerum nostrorum et sacri imperii fidelium dilectormn accedeiit e consilio ac de certa nostra scientia tibi, patri, fratribus consanguineis, seu posteritatibus tuis necnon heredibus ipsorum de progenie tua legitime descendentibus hic depicta arma tua seu nobilitatis insignia virtute presentium tibi concedimus, necnon de habundantiori plenitudine specialis gratie nostre ad maiorem gloriam tue nobilitatis motu proprio confirmamus ac presentibus elargimur, ut tu et iidem pater, fratres, consanguiuei seu posteritates tui atque heredes ipsorum arma hic depicta, sicut in presentibus figuris oculis subiect a visibilibus pictoris magisterio distinctius sunt depicta, in preliis, hastiludiis torneamentis et in omni exercicio militari gestare valeant pariter et deferre. Gaudeant igitur favore regio ac de tanto singularis gratie antidote tuo progenies merito exultet tantoque fideliori studio ad honorem sacri Romani Imperii eorum inante a solidetur mentio, quanto ampliori fauore preuentos se conspiciunt munere (gratiarum) [20]. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre concessionis elargitionis et confirmationis paginam infringere aut ei quouis ausu te(merario ) [21] contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem nostram grauissimam se nouerit incursurum presentium sub nostre maiestatis sigilli appensione testimonio litterarum. Datum Constantie anno Domini millesimo quadringentesimo quintodecimo, vigesimo die januarii r(egno)rum[22] nostrorum anno Hungarie item XXYIII, Romanomu electionis quinto, coronationis uero primo.<br>
:::::::::::::::::::::::::::::::::::::::::::::::Ad mandatum domini regis Johannes<br>
:::::::::::::::::::::::::::::::::::::::::::::::prepositus de Strigonio vicecancellarius
 
[19] A ''micantes radii'' szavak a hajtási kopás miatt olvashatatlanok. Rekonstrukciójukat a Garázda-cimeradomány (vö., föntebb, 8. jegyz.) csaknem azonos szövege teszi lehetővé. Úgy látszik, 1409 és